Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic quoque,[*](hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentley) quod nemo nescit, amare docent.
  2. hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
  3. Oedipodas facito Telegonosque voces.
  4. deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
  5. ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
  6. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
  7. nuper ab exequiis carmina rapta meis.
  8. his mando dicas, inter mutata referri