Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni
- coniugis; huc captas appulit ille boves,
- hic male defensus flammis et dote paterna
- Cacus Aventinam sanguine tinxit humum,
- ad propiora vocor. populum digessit ab annis
- Romulus, in partes distribuitque duas:
- haec dare consilium, pugnare paratior illa est;
- haec aetas bellum suadet, at illa gerit,
- sic statuit mensesque nota secrevit eadem:
- Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.’
- dixit, et in litem studio certaminis issent,
- atque ira pietas dissimulata foret:
- venit Apollinea longas Concordia lauro