Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. contemni spinam, cum cecidere rosae.
  2. cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae,
  3. sic haec est cultu versicolore decens?
  4. an quia maturis albescit messis aristis,
  5. et color et species floribus omnis inest?
  6. annuit, et motis flores cecidere capillis,
  7. accidere in mensas ut rosa missa solet,
  8. lumina restabant, quorum me causa latebat,
  9. cum sic errores abstulit illa meos:
  10. ‘vel quia purpureis collucent floribus agri,
  11. lumina sunt nostros visa decere dies;
  12. vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,
  13. atque oculos in se splendor uterque trahit;
  14. vel quia deliciis nocturna licentia nostris
  15. convenit, a vero tertia causa venit.’
  16. ‘est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,
  17. si liceat’ dixi: dixit et illa licet.
  18. ‘cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
  19. imbelles capreae sollicitusque lepus?’
  20. non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos