Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. restitit ad nostras fessa labore fores.
  2. quam simul aspexi, quid te, Saturnia, dixi
  3. attulit? exponit, quem petat illa locum,
  4. addidit et causam, verbis solabar amicis:
  5. non inquit ‘verbis cura levanda mea est,
  6. si pater est factus neglecto coniugis usu
  7. Iuppiter et solus nomen utrumque tenet,
  8. cur ego desperem fieri sine coniuge mater
  9. et parere intacto, dummodo casta, viro?
  10. omnia temptabo latis medicamina terris
  11. et freta Tartareos excutiamque sinus.’
  12. vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. ‘nescio
  13. quid, nymphe, posse videris’ ait.
  14. ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:
  15. ira Iovis magni causa timoris erat.
  16. fer, precor, auxilium! dixit ‘celabitur auctor
  17. et Stygiae numen testificabor aquae.’
  18. quod petis, Oleniis inquam ‘mihi missus ab arvis
  19. flos dabit: est hortis unicus ille meis.
  20. qui dabat, hoc dixit ‘sterilem quoque tange iuvencam,