Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. at caelum levitas in loca summa tulit;
  2. sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus
  3. et vos lunares exiluistis equi.
  4. sed neque Terra diu Caelo, nec cetera Phoebo
  5. sidera cedebant; par erat omnis honos,
  6. saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,
  7. ausus de media plebe sedere deus,
  8. nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1
  9. et Themis extremo saepe recepta loco est,
  10. donec Honor placidoque decens Reverentia voltu
  11. corpora legitimis inposuere toris.2
  12. hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem.
  13. quaque die partu est edita, magna fuit.
  14. nec mora, consedit medio sublimis Olympo
  15. aurea purpureo conspicienda sinu.
  16. consedere simul Pudor et Metus: omne videres
  17. numen ad hanc voltus composuisse suos.
  18. protinus intravit mentes suspectus honorum:
  19. fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.
  20. hic status in caelo multos permansit in annos,