Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
- quae decuit, primis sine crimine lusimus annis,
- nunc teritur nostris area maior equis:
- tempora cum causis annalibus eruta priscis
- lapsaque sub terras ortaque signa cano.
- venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:
- et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.’
- mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto
- contigit et coeptum perfice dixit opus.
- sensimus, et causae subito patuere dierum:
- dum licet et spirant flamina, navis eat.
- Si qua tamen pars te de fastis tangere debet,
- Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes.
- hic ad te magna descendit imagine mensis
- et fit adoptiva nobilitate tuus.
- hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,
- vidit et auctores rettulit ipse suos:
- utque fero Marti primam dedit ordine sortem,
- quod sibi nascenti proxima causa fuit,
- sic Venerem gradibus multis in gente repertam