Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- serus ab Iliacis et post Antenora flammis
- attulit Aeneas in loca nostra deos.
- huius erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida,
- a quo Sulmonis moenia nomen habent,
- Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
- me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
- ergo ego tam longe—sed subprime, Musa, querellas!
- non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
- quo non livor adit? sunt qui tibi mensis honorem
- eripuisse velint invideantque, Venus,
- nam quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit
- frigoris asperitas, fetaque terra patet,
- Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,
- quem Venus iniecta vindicat alma manu.
- illa quidem totum dignissima temperat orbem;
- illa tenet nullo regna minora deo,
- iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,
- perque suos initus continet omne genus.
- illa deos omnes (longum est numerare) creavit:
- illa satis causas arboribusque dedit: