Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Punica quae lento cortice poma tegunt.’
  2. non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset,
  3. maesta parens, longa vixque refecta mora est,
  4. atque ita nec nobis caelum est habitabile dixit;
  5. Taenaria recipi me quoque valle iube.
  6. et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset,
  7. bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
  8. tum demum voltumque Ceres animumque recepit
  9. imposuitque suae spicea serta comae;
  10. largaque provenit cessatis messis in arvis,
  11. et vix congestas area cepit opes.
  12. alba decent Cererem: vestis Cerialibus albas
  13. sumite; nunc pulli velleris usus abest. [*](13. G EID — NP LVDI)
  14. Occupat Aprilis Idus cognomine Victor
  15. Iuppiter: hac illi sunt data templa die.
  16. hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro
  17. atria Libertas coepit habere sua. [*](14. HN LVDI)
  18. Luce secutura tutos pete, navita, portus:
  19. ventus ab occasu grandine mixtus erit. sit
  20. hcet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar