Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Augustus nunc est, ante Metellus erat.’
  2. substitit hic Erato, mora fit; sic cetera quaero:
  3. dic, inquam parva cur stipe quaerat opes.
  4. ‘contulit aes populus, de quo delubra Metellus
  5. fecit,’ ait dandae mos stipis inde manet.
  6. cur vicibus factis ineant convivia, quaero,
  7. tunc magis, indictas concelebrentque dapes
  8. quod bene mutant sedem Berecyntia, dixit
  9. captant mutatis sedibus omen idem.
  10. institeram, quare primi Megalesia ludi
  11. urbe forent nostra, cum dea (sensit enim)
  12. illa deos inquit ‘peperit, cessere parenti,
  13. principiumque dati Mater honoris habet.’
  14. ‘cur igitur Gallos, qui se excidere, vocamus,
  15. cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?’
  16. inter ait ‘viridem Cybelen altasque Celaenas
  17. amnis it insana, nomine Gallus, aqua.
  18. qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est
  19. cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.’,
  20. non pudet herbosum dixi ‘posuisse moretum