Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. venerunt cultus mundaque cura sui.
  2. primus amans carmen vigilatum nocte negata
  3. dicitur ad clausas concinuisse fores,
  4. eloquiumque fuit duram exorare puellam,
  5. proque sua causa quisque disertus erat.
  6. mille per hanc artes motae; studioque placendi
  7. quae latuere prius, multa reperta ferunt.
  8. hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi
  9. audeat? a nobis sit furor iste procul,
  10. quid, quod ubique potens templisque frequentibus aucta,
  11. urbe tamen nostra ius dea maius habet?
  12. pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,
  13. cum gemuit teneram cuspide laesa manum:
  14. caelestesque duas Troiano iudice vicit
  15. (a! nolim victas hoc meminisse deas!),
  16. Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim
  17. magnus Iuleos Caesar haberet avos.
  18. nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i
  19. vere nitent terrae, vere remissus ager,
  20. nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt,