Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quique facis docta mollia saxa manu.
  2. mille dea est operum: certe dea carminis illa est;
  3. si mereor, studiis adsit amica meis,
  4. Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,
  5. hic, ubi non plana est, sed prope plana via,
  6. parva licet videas Captae delubra Minervae,
  7. quae dea natali coepit habere suo.
  8. nominis in dubio causa est. capitale vocamus
  9. ingenium sollers: ingeniosa dea est.
  10. an quia de capitis fertur sine matre paterni
  11. vertice cum clipeo prosiluisse suo?
  12. an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
  13. venit? et hoc ipsum littera prisca docet.
  14. an quod habet legem, capitis quae pendere poenas
  15. ex illo iubeat furta reperta loco?
  16. a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,
  17. pro ducibus nostris aegida semper habe.
  18. [*](23. B TVBIL — NP)
  19. Summa dies e quinque tubas lustrare canoras
  20. admonet et forti sacrificare deae.
  21. nunc potes ad solem sublato dicere voltu