Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
  2. sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,
  3. et media est aetas inter utrumque tibi:
  4. seu, quia tu pater es, patres sua pignora, natos,
  5. commendant curae numinibusque tuis:
  6. sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
  7. sumitur et vitae liberioris iter:
  8. an quia, cum colerent prisci studiosius agros,
  9. et faceret patrio rure senator opus,
  10. et caperet fasces a curvo consul aratro,
  11. nec crimen duras esset habere manus,
  12. rusticus ad ludos populus veniebat in urbem
  13. (sed dis, non studiis ille dabatur honor:
  14. luce sua ludos uvae commentor habebat,
  15. quos cum taedifera nunc habet ille dea):
  16. ergo ut tironem celebrare frequentia posset,
  17. visa dies dandae non aliena togae?
  18. mite caput, pater, huc placataque cornua vertas
  19. et des ingenio vela secunda meo.
  20. Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)