Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas
- haec est et gravidae munera vitis amat,
- cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho:
- hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.
- Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca
- hanc frondem cunis opposuisse ferunt,
- restat, ut inveniam, quare toga libera detur
- Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
- sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,
- et media est aetas inter utrumque tibi:
- seu, quia tu pater es, patres sua pignora, natos,
- commendant curae numinibusque tuis:
- sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
- sumitur et vitae liberioris iter:
- an quia, cum colerent prisci studiosius agros,
- et faceret patrio rure senator opus,
- et caperet fasces a curvo consul aratro,
- nec crimen duras esset habere manus,
- rusticus ad ludos populus veniebat in urbem
- (sed dis, non studiis ille dabatur honor: