Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- urbs erat, aeternae cum pater urbis ait:
- ‘arbiter armorum, de cuius sanguine natus
- credor (et, ut credar, pignora multa dabo),
- a te principium Romano dicimus anno:
- primus de patrio nomine mensis erit.’
- vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem.
- dicitur haec pietas grata fuisse deo.
- et tamen ante omnes Martem coluere priores:
- hoc dederat studiis bellica turba suis.
- Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,
- Volcanum tellus Hypsipylea colit,
- Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,
- pinigerum Fauni Maenalis ora caput:
- Mars Latio venerandus erat, quia praesidet
- armis: arma ferae genti remque decusque dabant,
- quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
- mensis in his etiam nomine Martis erit.
- tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,
- sextus apud populos, Hernica terra, tuos.
- inter Aricinos Albanaque tempora constat