Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
- ipsa loqui visa est ‘placidi sum nympha Numici:
- amne perenne latens Anna Perenna vocor.’
- protinus erratis laeti vescuntur in agris
- et celebrant largo seque diemque mero.
- sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
- pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
- invenies, qui te nymphen Atlantida dicant
- teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.
- haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
- fama nec a veri dissidet illa fide.
- plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
- fugit et in Sacri vertice montis erat;
- iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos
- victus et humanis usibus apta Ceres,
- orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
- pauper, sed multae sedulitatis anus.
- illa levi mitra canos incincta capillos
- Angebat tremula rustica liba manu,
- atque ita per populum fumantia mane solebat