Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Sidonis interea magno clamore per agros
  2. quaeritur: apparent signa notaeque pedum:
  3. ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.
  4. sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
  5. ipsa loqui visa est ‘placidi sum nympha Numici:
  6. amne perenne latens Anna Perenna vocor.’
  7. protinus erratis laeti vescuntur in agris
  8. et celebrant largo seque diemque mero.
  9. sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
  10. pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
  11. invenies, qui te nymphen Atlantida dicant
  12. teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.
  13. haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
  14. fama nec a veri dissidet illa fide.