Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- (fiet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
- ‘Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
- tellurem fato prosperiore dari,
- perque deos comites, hac nuper sede locatos,
- saepe meas illos increpuisse moras,
- nec timui de morte tamen, metus abfuit iste.
- ei mihi! credibili fortior illa fuit.
- ne refer: aspexi non illo corpore digna
- volnera Tartareas ausus adire domos,
- at tu, seu ratio te nostris appulit oris
- sive deus, regni commoda carpe mei.
- multa tibi memores, nil non debemus Elissae:
- nomine grata tuo, grata sororis, eris.’
- talia dicenti (neque enim spes altera restat)
- credidit, errores exposuitque suos.
- utque domum intravit Tyrios induta paratus,
- incipit Aeneas (cetera turba silet):
- ‘hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,
- est mihi: consumpsi naufragus huius opes.
- orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora;