Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:
- ‘magna petis nec quae monitu tibi discere nostro
- fas sit: habent finis numina nostra suos.
- di sumus agrestes et qui dominemur in altis
- montibus: arbitrium est in sua tela Iovi.
- hunc tu non poteris per te deducere caelo,
- at poteris nostra forsitan usus ope.’
- dixerat haec Faunus; par est sententia Pici:
- deme tamen nobis vincula, Picus ait:
- ‘Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte.
- nubila promissi Styx mihi testis erit.’
- emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,
- quaque trahant superis sedibus arte Iovem,
- scire nefas homini: nobis concessa canentur
- quaeque pio dici vatis ab ore licet,
- eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores
- nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant,
- constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,
- terraque subsedit pondere pressa Iovis,
- corda micant regis, totoque e corpore sanguis