Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. et perit exemplo postmodo quisque suo.
  2. defluit incerto lapidosus murmure rivus:
  3. saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.
  4. Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis;
  5. illa Numae coniunx consiliumque fuit.
  6. principio nimium promptos ad bella Quirites
  7. molliri placuit iure deumque metu;
  8. inde datae leges, ne firmior omnia posset,
  9. coeptaque sunt pure tradita sacra coli.
  10. exuitur feritas, armisque potentius aequum est,
  11. et cum cive pudet conseruisse manus;
  12. atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara
  13. vinaque dat tepidis farraque salsa focis.
  14. ecce deum genitor rutilas per nubila flammas
  15. spargit et effusis aethera siccat aquis;
  16. non alias missi cecidere frequentius ignes:
  17. rex pavet et volgi pectora terror habet,
  18. cui dea ‘ne nimium terrere! piabile fulmen
  19. est,’ ait ‘et saevi flectitur ira Iovis,
  20. sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi