Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. cum raptae veniunt inter patresque virosque,
  2. inque sinu natos, pignora cara, tenent,
  3. ut medium campi passis tetigere capillis,
  4. in terram posito procubuere genu,
  5. et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
  6. tendebant ad avos bracchia parva suos:
  7. qui poterat clamabat avum tum denique visum,
  8. et qui vix poterat posse coactus erat.
  9. tela viris animique cadunt, gladiisque remotis
  10. dant soceri generis accipiuntque manus,
  11. laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
  12. fert avus: hic scuti dulcior usus erat.
  13. inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas
  14. Oebaliae matres non leve munus habent,
  15. aut quia committi strictis mucronibus ausae
  16. finierant lacrimis Martia bella suis;
  17. vel quod erat de me feliciter Ilia mater,
  18. rite colunt matres sacra diemque meum.
  19. quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit,
  20. et pereunt lapsae sole tepente nives,