Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. iugeraque inculti pauca tenere soli.
  2. cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque,
  3. atque aliquam, de qua procreet, anguis habet;
  4. extremis dantur connubia gentibus: at quae
  5. Romano vellet nubere, nulla fuit.
  6. indolui ‘patriamque dedi tibi, Romule, mentem:
  7. tolle preces,’ dixi quod petis arma dabunt.
  8. festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet
  9. illo facta die, dum sua sacra canes.
  10. intumuere Cures et quos dolor attigit idem:
  11. tum primum generis intulit arma socer,
  12. iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
  13. tractaque erant longa bella propinqua mora:
  14. conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,
  15. quas inter mea sic est nurus ausa loqui:
  16. ‘o pariter raptae (quoniam hoc commune tenemus)
  17. non ultra lente possumus esse piae.
  18. stant acies, sed utra di sint pro parte rogandi,
  19. eligite: hinc coniunx, hinc pater arma tenet,
  20. quaerendum est, viduae fieri malitis an orbae: