Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. virque tuo Tereus frigore laetus erit.
  2. Iamque duae restant noctes de mense secundo,
  3. Marsque citos iunctis curribus urget equos:
  4. ex vero positum permansit Equirria nomen,
  5. quae deus in Campo prospicit ipse suo.
  6. iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt,
  7. signatusque tuo nomine mensis adest.
  8. venimus in portum libro cum mense peracto:
  9. naviget hinc alia iam mihi linter aqua.
  1. Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,
  2. Mars, ades et nitidas casside solve comas,
  3. forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae:
  4. a te, qui canitur, nomina mensis habet.
  5. ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:
  6. num minus ingenuis artibus illa vacat?
  7. Palladis exemplo ponendae tempora sume
  8. cuspidis: invenies et quod inermis agas.
  9. tunc quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos
  10. cepit, ut huic urbi semina magna dares.
  11. Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)