Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ‘mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae!)
  2. quam primum nostra facta lacerna manu.
  3. quid tamen auditis? nam plura audire potestis:
  4. quantum de bello dicitur esse super?
  5. postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,
  6. improba, quae nostros cogis abesse viros,
  7. sint tantum reduces! sed enim temerarius ille
  8. est meus et stricto qualibet ense ruit.
  9. mens abit, et morior, quotiens pugnantis imago
  10. me subit, et gelidum pectora frigus habet.’
  11. desinit in lacrimas intentaque fila remittit,
  12. in gremio voltum deposuitque suum.
  13. hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicae,
  14. et facies animo dignaque parque fuit.
  15. pone metum, veni! coniunx ait. illa revixit
  16. deque viri collo dulce pependit onus.
  17. interea iuvenis furiales regius ignis
  18. concipit et caeco raptus amore furit,
  19. forma placet niveusque color flavique capilli,
  20. quique aderat nulla factus ab arte decor;