Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. populus et cannae riparum summa tenebant,
  2. spemque dabant salices hos quoque posse tegi.
  3. dum latet, insonuit vento nemus; illa timore
  4. pallet et hostiles credit adesse manus,
  5. utque sinu tenuit natum, ‘succurrite, nymphae,
  6. et dis auxilium ferte duobus!’ ait.
  7. nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:
  8. pro quo nunc dignum sidera munus habent,
  9. inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis
  10. nec violant timidi piscibus ora Syri.
  11. [*](16. G EN 17. H QVIR — NP)
  12. Proxima lux vacua est, at tertia dicta Quirino
  13. qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit,
  14. sive quod hasta curis priscis est dicta Sabinis
  15. (bellicus a telo venit in astra deus),
  16. sive suum regi nomen posuere Quirites,
  17. seu quia Romanis iunxerat ille Cures.
  18. nam pater armipotens, postquam nova moenia vidit
  19. multaque Romulea bella peracta manu,
  20. Iuppiter, inquit, ‘habet Romana potentia vires:
  21. sanguinis officio non eget illa mei.