Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- in medio paucos armentaque rara relinquunt,
- cetera virgultis abdita turba latet,
- ecce velut torrens undis pluvialibus auctus
- aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit,
- per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat,
- riparum clausas margine finit aquas:
- sic Fabii vallem latis discursibus implent,
- quodque vident, sternunt, nec metus alter inest.
- quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti:
- simplex nobilitas, perfida tela cave!
- fraude perit virtus: in apertos undique campos
- prosiliunt hostes et latus omne tenent,
- quid faciant pauci contra tot milia fortes?
- quidve, quod in misero tempore restet, habent?
- sicut aper longe silvis Laurentibus actus
- fulmineo celeres dissipat ore canes,
- mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti
- volneraque alterna dantque feruntque manu.
- una dies Fabios ad bellum miserat omnes:
- ad bellum missos perdidit una dies.