Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- quid volui demens elegis imponere tantum
- ponderis? heroi res erat ista pedis,
- sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen
- hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques,
- res tamen ante dedit, sero quoque vera tulisti
- nomina, iam pridem tu pater orbis eras.
- hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,
- nomen habes: hominum tu pater, ille deum.
- Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo
- moenia, tu dederas transilienda Remo.
- te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit:
- hoc duce Romanum est solis utrumque latus,
- tu breve nescio quid victae telluris habebas:
- quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet,
- tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas:
- tu recipis luco, reppulit ille nefas.
- vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges.
- tu domini nomen, principis ille tenet,
- te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille.
- caelestem fecit te pater, ille patrem.