Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
  2. nam tibi par nullum Graecia numen habet,
  3. ede simul causam, cur de caelestibus unus,
  4. sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?
  5. haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
  6. lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
  7. tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
  8. bina repens oculis obtulit ora meis.