Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nulla videt quaerens taciti vestigia furti:
  2. traxerat aversos Cacus in antra ferox,
  3. Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
  4. non leve finitimis hospitibusque malum,
  5. dira viro facies, vires pro corpore, corpus
  6. grande: pater monstri Mulciber huius erat:
  7. proque domo longis spelunca recessibus ingens,
  8. abdita, vix ipsis invenienda feris,
  9. ora super postes adfixaque brachia pendent,
  10. squalidaque humanis ossibus albet humus,
  11. servata male parte boum Iove natus abibat:
  12. mugitum rauco furta dedere sono.
  13. accipio revocamen ait, vocemque secutus
  14. impia per silvas ultor ad antra venit,
  15. ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
  16. vix iuga movissent quinque bis illud opus.
  17. nititur hic numeris (caelum quoque sederat illis)
  18. et vastum motu conlabefactat onus.
  19. quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum.
  20. ictaque subsedit pondere molis humus,