Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. di que petitorum dixit ‘salve te locorum,
  2. tuque novos caelo terra datura deos,
  3. fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,
  4. et nemorum nymphae naiadumque chori!
  5. este bonis avibus visi natoque mihique,
  6. ripaque felici tacta sit ista pede!
  7. fallor, an hi fient ingentia moenia colles,
  8. iuraque ab hac terra cetera terra petet?
  9. montibus his olim totus promittitur orbis:
  10. quis tantum fati credat habere locum?
  11. et iam Dardaniae tangent haec litora pinus:
  12. hic quoque causa novi femina Martis erit.
  13. care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
  14. indue! non humili vindice caesus eris.
  15. victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges:
  16. obruet hostiles ista ruina domos.
  17. urite victrices Neptunia Pergama flammae!
  18. num minus hic toto est altior orbe cinis?
  19. iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem
  20. adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos!