Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae
- ulta suas merita caede nocentis opes;
- nam sata vere novo teneris lactentia sulcis
- eruta saetigerae comperit ore suis.
- sus dederat poenas: exemplo territus huius
- palmite debueras abstinuisse, caper.
- quem spectans aliquis dentes in vite prementem
- talia non tacito dicta dolore dedit:
- ‘rode, caper, vitem! tamen hinc, cum stabis ad aram,
- in tua quod spargi cornua possit, erit.’
- verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis
- spargitur adfuso cornua, Bacche, mero.
- culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae:
- quid bos, quid placidae commeruistis oves?
- flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
- viderat inceptos destituisse favos.
- caerula quem genetrix aegre solata dolentem
- addidit haec dictis ultima verba suis:
- ‘siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit,
- quoque modo repares quae periere, dabit,