Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- at postquam fortuna loci caput extulit huius,
- et tetigit summos vertice Roma deos,
- creverunt et opes et opum furiosa cupido,
- et, cum possideant plurima, plura petunt,
- quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant,
- atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.
- sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,
- quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae,