Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- nomina ridebis; modo namque Patulcius idem
- et modo sacrifico Clusius ore vocor.
- scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
- nomine diversas significare vices,
- vis mea narrata est. causam nunc disce figurae:
- iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
- omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis,
- e quibus haec populum spectat, at illa larem;