Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Hic quoque Cephenum post regem primus Hodites
- ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,
- Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis
- Emathion, aequi cultor timidusque deorum;
- qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
- pugnat et incessit scelerataque devovet arma.
- Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
- decutit ense caput; quod protinus incidit arae
- atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
- edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
- Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
- invicti, vinci si possent caestibus enses,
- Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos
- Ampycus, albenti velatus tempora vitta.
- Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
- sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres,