Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et bis “io Arethusa io Arethusa!” vocavit.
  2. Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
  3. siqua lupos audit circum stabula alta frementes,
  4. aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
  5. ora canum nullosque audet dare corpore motus?
  6. Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit
  7. longius ulla pedum: servat nubemque locumque.
  8. Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
  9. caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
  10. quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis
  11. ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
  12. in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas
  13. amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore
  14. vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
  15. Delia rupit humum; caecisque ego mersa cavernis
  16. advehor Ortygiam, quae me cognomine divae
  17. grata meae superas eduxit prima sub auras.”
  18. Hac Arethusa tenus. Geminos dea fertilis angues