Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti
  2. ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.”
  3. Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
  4. me super iniecit. Lustrat caligine tectam
  5. amnis et ignarus circum cava nubila quaerit.
  6. Bisque locum, quo me dea texerat inscius ambit
  7. et bis “io Arethusa io Arethusa!” vocavit.
  8. Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
  9. siqua lupos audit circum stabula alta frementes,
  10. aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
  11. ora canum nullosque audet dare corpore motus?
  12. Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit
  13. longius ulla pedum: servat nubemque locumque.
  14. Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
  15. caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
  16. quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis
  17. ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
  18. in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas
  19. amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore
  20. vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.