Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vilior illius, quod nostro est edita partu.
  2. En quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
  3. si reperire vocas amittere certius, aut si
  4. scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus,
  5. dummodo reddat eam: neque enim praedone marito
  6. filia digna tua est, si iam mea filia non est.”
  7. Iuppiter excepit: “Commune est pignus onusque
  8. nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus
  9. addere vera placet, non hoc iniuria factum,
  10. verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
  11. tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est
  12. esse Iovis fratrem! — Quid quod non cetera desunt
  13. nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido
  14. si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
  15. lege tamen certa, si nullos contigit illic
  16. ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.”
  17. Dixerat. At Cereri certum est educere natam.
  18. Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo