Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis.
  2. Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo,
  3. venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset,
  4. omnia narrasset: sed et os et lingua volenti
  5. dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat.
  6. Signa tamen manifesta dedit notamque parenti,
  7. illo forte loco delapsam in gurgite sacro,
  8. Persephones zonam summis ostendit in undis.
  9. Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam
  10. scisset, inornatos laniavit diva capillos
  11. et repetita suis percussit pectora palmis.
  12. Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnes
  13. ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
  14. Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
  15. repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas
  16. fregit aratra manu, parilique irata colonos
  17. ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit
  18. fallere depositum vitiataque semina fecit.