Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Mirantem flentemque et tangere monstra parantem
  2. fugit anum latebramque petit; aptumque colori
  3. nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
  4. Quas dea per terras et quas erraverit undas,
  5. dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis.
  6. Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo,
  7. venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset,
  8. omnia narrasset: sed et os et lingua volenti
  9. dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat.
  10. Signa tamen manifesta dedit notamque parenti,
  11. illo forte loco delapsam in gurgite sacro,
  12. Persephones zonam summis ostendit in undis.
  13. Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam
  14. scisset, inornatos laniavit diva capillos
  15. et repetita suis percussit pectora palmis.
  16. Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnes
  17. ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
  18. Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
  19. repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas
  20. fregit aratra manu, parilique irata colonos