Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
- quod coit angustis inclusum cornibus aequor.
- Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
- inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
- Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
- agnovitque deam. “Nec longius ibitis!” inquit,
- “non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
- non rapienda fuit. Quodsi componere magnis
- parva mihi fas est, et me dilexit Anapis:
- exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.”
- Dixit et in partes diversas bracchia tendens
- obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram,
- terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
- contortum valido sceptrum regale lacerto
- condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit
- et pronos currus medio cratere recepit.
- At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis
- iura sui maerens, inconsolabile vulnus