Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
  2. spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
  3. Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam
  4. abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
  5. si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem.
  6. At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno
  7. iunge deam patruo.” Dixit Venus. Ille pharetram
  8. solvit et arbitrio matris de mille sagittis
  9. unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
  10. nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,
  11. oppositoque genu curvavit flexile cornum
  12. inque cor hamata percussit harundine Ditem.
  13. Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
  14. nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros
  15. carmina cycnorum labentibus audit in undis.
  16. Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque
  17. frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus.
  18. Frigora dant rami, tyrios humus umida flores: