Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris
- agnoscitque suos et nomine quemque vocatum
- poscit opem, credensque parum sibi proxima tangit
- corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex
- confessasque manus obliquaque bracchia tendens,
- “vincis” ait, “Perseu. Remove tua monstra tuaeque
- saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae,
- tolle, precor. Non nos odium regnique cupido
- compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma.
- Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
- Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeter
- hanc animam concede mihi: tua cetera sunto.”
- Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat
- respicere audenti “quod” ait, “timidissime Phineu,
- et possum tribuisse et magnum est munus inerti,
- (pone metum) tribuam: nullo violabere ferro.
- Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,
- inque domo soceri semper spectabere nostri,