Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
  2. decutit ense caput; quod protinus incidit arae
  3. atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
  4. edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
  5. Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
  6. invicti, vinci si possent caestibus enses,
  7. Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos
  8. Ampycus, albenti velatus tempora vitta.
  9. Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
  10. sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres,
  11. iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
  12. Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem
  13. Pettalus inridens “Stygiis cane cetera” dixit
  14. “manibus” et laevo mucronem tempore fixit.
  15. Concidit et digitis morientibus ille retemptat
  16. fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen.
  17. Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas
  18. raptaque de dextro robusta repagula posti