Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. quod medio lentae spinae curvamine fixum
  2. constitit et totum descendit in ilia ferrum.
  3. Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit
  4. vulneraque adspexit fixumque hastile momordit
  5. idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,
  6. vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
  7. Tum vero, postquam solitas accessit ad iras
  8. causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
  9. spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
  10. terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
  11. ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
  12. Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem
  13. cingitur, interdum longa trabe rectior adstat
  14. impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis
  15. fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
  16. Cedit Agenorides paulum spolioque leonis
  17. sustinet incursus instantiaque ora retardat
  18. cuspide praetenta. Furit ille et inania duro
  19. vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.
  20. Iamque venenifero sanguis manare palato