Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
  2. Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,
  3. iussa facit pectusque manu ferrugine tincta
  4. tangit et hamatis praecordia sentibus implet,
  5. inspiratque nocens virus, piceumque per ossa
  6. dissipat et medio spargit pulmone venenum.
  7. Neve mali causae spatium per latius errent,
  8. germanam ante oculos fortunatumque sororis
  9. coniugium pulchraque deum sub imagine ponit,
  10. cunctaque magna facit. Quibus inritata dolore
  11. Cecropis occulto mordetur et anxia nocte,
  12. anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe
  13. liquitur ut glacies incerto saucia sole.
  14. Felicisque bonis non lenius uritur Herses,
  15. quam cum spinosis ignis supponitur herbis,
  16. quae neque dant flammas lenique tepore cremantur.
  17. Saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,
  18. saepe velut crimen rigido narrare parenti;
  19. denique in adverso venientem limine sedit
  20. exclusura deum. Cui blandimenta precesque