Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- ad facinus diramque placet nisi curia, caedem.
- Tum vero Cytherea manu percussit utraque
- pectus et Aeneaden molitur condere nube,
- qua prius infesto Paris est ereptus Atridae
- et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
- Talibus hanc genitor: “Sola insuperabile fatum,
- nata, movere paras? Intres licet ipsa sororum
- tecta trium: cernes illic molimine vasto
- ex aere et solido rerum tabularia ferro,
- quae neque concussum caeli neque fulminis iram
- nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.
- Invenies illic incisa adamante perenni
- fata tui generis: legi ipse animoque notavi