Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Talia constabat certa primordia fama
  2. esse loci positaeque Italis in finibus urbis.
  3. Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una
  4. et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul
  5. sponte erat, isque, licet caeli regione remotos,
  6. mente deos adiit et quae natura negabat
  7. visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
  8. cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,