Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- aequoris expertes spectat boreamque Peloros.
- Hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo
- sub noctem potitur Zanclaea classis harena.
- Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis
- infestat: vorat haec raptas revomitque carinas,
- illa feris atram canibus succingitur alvum,
- virginis ora gerens, et, si non omnia vates
- ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo.
- Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis
- ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
- ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
- Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos,
- talibus adloquitur, referens suspiria, dictis:
- “Te tamen, o virgo, genus haud inmite virorum
- expetit, utque facis, potes his impune negare;
- At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
- enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
- non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
- effugere,” — et lacrimae vocem impediere loquentis.
- Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo