Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi.
- Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis
- os petit et sparsos stillanti rore capillos.
- Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem
- arcet et in lapidem rictus serpentis apertos
- congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
- Umbra subit terras et quae loca viderat ante,
- cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum
- invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.
- Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,
- nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit
- Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus.
- Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus,
- amissoque dolens sacrorum vate suorum
- protinus in silvis matres Edonidas omnes,
- quae videre nefas, torta radice ligavit. [*](Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta,traxit et in solidam detrusit acumina terram,)
- utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
- crus ubi commisit volucris sensitque teneri,