Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Tendit onus matrem: neque habent sua verba dolores,
  2. nec Lucina potest parientis voce vocari.
  3. Nitenti tamen est similis curvataque crebros
  4. dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.
  5. Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes
  6. admovitque manus et verba puerpera dixit.
  7. Arbor agit rimas et fissa cortice vivum
  8. reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis
  9. naides impositum lacrimis unxere parentis.
  10. Laudaret faciem Livor quoque. Qualia namque
  11. corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
  12. talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus,
  13. aut huic adde leves, aut illi deme pharetras.
  14. Labitur occulte fallitque volatilis aetas,
  15. et nihil est annis velocius. Ille sorore
  16. natus avoque suo, qui conditus arbore nuper,
  17. nuper erat genitus, modo formosissimus infans,
  18. iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est: