Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
  2. Interea medios Iuno despexit in agros
  3. et noctis faciem nebulas fecisse volucres
  4. sub nitido mirata die, non fluminis illas
  5. esse, nec umenti sensit tellure remitti;
  6. atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae
  7. deprensi totiens iam nosset furta mariti.
  8. Quem postquam caelo non repperit, “aut ego fallor,
  9. aut ego laedor” ait, delapsaque ab aethere summo
  10. constitit in terris nebulasque recedere iussit.
  11. Coniugis adventum praesenserat inque nitentem
  12. Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
  13. Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,
  14. quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde
  15. quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
  16. Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
  17. desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.
  18. Quid faciat? crudele suos addicere amores,